carta 122 verso
a.1460
c.122 v pag. 238

Priores

Priores

Priores

Cives et banderarii

Priores

Deputati ad guerram

Spectabilis vir Ciccus Colutii Cincii de Urbe novus potestas cum sua familia, videlicet: domino fratre Antonio De Flavianis de Monte Flascone legum doctore eius collaterali et iudice, ser Egidio Ioannis Savini de Urbeveteri sotio milite, quatuor notariis scilicet malleficiorum, extraordinariorum, damnorum datorum et custodiae, uno domicello, uno comestabili et octo familiaribus. 277
Gabella postribuli locata Brunoro Geminilli. 279
Consilia Cernae et Generalis difficillime congregari poterant sine clausura portarum.
Tudertum et Ameria, die 15 Maii, ceperunt hostiliter et proditorie castrum Lacoscelli et nunc tenent obsessum castrum et arcem Canalis; quare in nostro Consilio Generali fuit acceptata oblatio Guglielmi quondam Claravalli De Claravalle et aliorum consortium qui offerebant dicta castra Comuni Interamnae ad hoc ut eadem defenderent et fuit decretum quod imponatur dativa ut dicti nobiles conserventur indemnes et fiant perpetuo cives interamnates cum exemptione onerum realium et personalium et capiantur ad discretionem nostri Comunis et capiatur tenuta dictorum castrorum. 284
Conceditur Reatinis nova effossio in Marmoribus, praestita tamen fideiussione ultra 20 milliaria aliarum comunitatum vel personarum, exceptis Reatinis. 289
Sex cives, inter quos Franciscottus Ioannis Martali , et sex banderarii electi ad vindictam Comunis una cum aliis iam pridie electis et ad expendendum omne necessarium cum hoc quod populus interamnensis non possit mitti extra civitatem Interamnae.
289