Reverendus dominus gubernator, in domo Ioannis Montis iuxta plateam, ubi habitat,
die 9 Settembris:, vigore brevis sanctissimi, declaravit coram magnificis dominis prioribus et Consilio Cernae sindicos extractos de bussulo more solito esse irritos, cum ad civitatem non spectet sindicare potestatem, nec officiales nec alium, loco sindici absentis, deputare, sed ipse, ex benignitate sua, [concedit
ndr] pro hac vice tantum, ut Berardus De Gubernariis et Albericus De Camporeali sint sindici, non quia extracti sint per priores, sed vult quod non possit deliberare sine presentia
domini Francisci de Tagliacotio legum doctoris cum Bartolomeo Rosanova notario ipsorum et vult quod in futurum extraantur sindici nomine ipsius gubernatoris, non autem nomine civitatis.
21; banderarii autem nominaverunt Arcangelum Iozi et Gratianum Damii sindicos, ut moris est, ad sindicandum potestatem.
21