carta 146 recto
a.1474
c.146 r pag. 285

Refirma gubernatoris

Refirma potestatis

Priores

Ebrei

Riforma dei banderari

Priores

1475

Cives

Banderari

Die 11 Novembris: fuit per gubernatorem intimatum decem et octo civibus et banderariis, sub poena mille ducatorum, quod debeant infra sex dies se personaliter 1 conferre ad pedes sanctissimi, vigore brevis sibi emenati et quia praesumitur pro negociis comunitatis fuerunt iisdem ordinatae expensae nomine Comunis. 72
Copia brevis refirmae Gabrielis Garae equitis et secundum camerae affinis sanctissimi gubernatoris Interamnae, Reatis etc. 74
Breve refirmae podestariae magnifici equitis et doctoris domini Dominici De Iannottis de Arignano. 75
Istrumentum et capitula cum duobus ebreis reatinis ut possint venire ad fenerandum in nostra civitate inter quae capitula leguntur quod possint stare per 12 annos et solvere singulis annis ducatos 40 comunitati; item debeant obtinere bullam concessionis dictae fenerationis et capitulorum; item non possint accipere pro usuris plus quam baioccos 2 pro ducato; item quod non possint permanere sine signo in pectore, tecto vel detecto, ut moris est ultra 3 dies; item possint facere sinagogam. 86; 84; 83; 87
Dilecto filio gubernatori presenti et futuri civitatis Interamnae. Sixtus papa quartus. 92 Convocavimus nuper ad nos nonnullos cives istius civitatis nostrae Interamnis ut quieto statui civitatis ipsius paterna caritate consuleremus et officio banderariorum, quod grave esse, et periculosum fore eidem civitati dicebatur, plenam notitiam haberemus, intellectis diligenter omnibus quae ad rem pertinent, volumus et presentium tenore decernimus ut officium ipsum banderariorum remaneat cum hac limitatione, videlicet quod quicumque pro tempore banderarius fuerint possint ac debeant pro eorum delictis puniri ac plecti per te aut successorem tuum pro tempore existentem, non secus quam si privati essent; item ut armatos secum ducere non valeant nec debeant, nisi quando civitatis quies videretur postulare; postremo quod non possint sibi eligere successores nisi presente et consentiente in singulos eligendorum gubernatore; in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque volumus insuper ut ad memoriam rei breve hoc in archiviis dictae civitatis registrari debeat et nihilominus illesum servari. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo piscatoris die 25 novembris 1474 pontificatus nostri anno 4°. L. Grifus. 92
Die 9 Ianuarii: generali arrengo in sala magna (palatii) potestatis placuit 501 consiliariis, non obstantibus decem contrariis, quod scribatur gubernatori ut veniat seu mittat suum auditorem ad concludendum novum officium banderariorum, alias continuent veteres seu eligantur alii de facto et mittantur oratores ad sanctissimum cum informationibus necessariis. 100
Gisbertus obtulit ad sensariam. 89
Finisce il giorno 9 Gennaro a carte 105
Sieguono a carte 115 le bollette, tra le quali dice: die 21 Aprilis solvantur Andreasso De Castello oratori destinato in castris Ecchlesiae ad reverendissimum legatum florenos duo; item Gerardo Francisci Ugolini pro pecuniis Romae mutuatis, Leonoro De Zaffinis oratori ducatum papalem pro brevi obtento, item domino Munaldo advocato Comunis pro sex mensibus florenos 4.
1.Nel testo "principaliter"