Priores et deputati ad alienandum bona Comunis occupata etc. vendiderunt duo petia de lecto
Formae Novae in vocabulo
pontis Auri, iuxta infrascrittum emptorem, stadiorum 3 pugillorum sex alias vero res reverendi episcopi, res Galieni Mazzancolli etc. Perbenedicto Spadae ratione ducatorum decem pro stadio. Cartae
6. Item vendiderunt Costantino ser Contis staria penae supra domum dicti Costantini in pedatis montium prout est sententiatum per magnificum
dominum Polidorum Rallum gubernatorem pro pretio ducatorum 18.
9. Item vendiderunt Gregorio Pacioni et, pro eo, Felici Simonetti presenti, staria silvatae terrae costivae et saxosae in pedatis montium, reservata via etc., pro ducatis 28.
11. Item vendiderunt Maximo Campii de Rocca et Stefano eius filio starium unum pugillos 6 in vocabulo
Collis Porrai iuxta res Baptistae Scarapicchi, res Valerii Porchettae,
Seram et dictum emptorem.
14. Vendiderunt quoque Metio Mansueti starium unum pugillos 8 in vocabulo
Rocchae Puzzulanae, iuxta res Iacobi Paradisi, Ioannis Tulii Castelli, montem Comunis et alios, pro ducatis 3.
17. Item Santillo Stagentis de Rocca staria 4 in vocabulo
montis Calvelli. Item Ioanni Tullio Castello in vocabulo
Larano petium intra silvam quercuum. Item Proantino Petri Somaroni de Rocca terram in pedatis montium in vocabulo ..., iuxta Peraloisium Simonitti et comunitatem.