carta 38 verso
a.1406
c.38 v pag. 70

Extractio

Manassei

Banderarii






Manassei













Riccardi

Consilium Cernae ordinavit quod presens iudex et Ser Urbanus officialis presentis domini potestatis, per rissam per eos factam in palatio, ab eorum officiis priventur et auctoritate Cernae cassentur. 242
Quietatio ser Corradini ser Petri de Tuderto olim cancellario Comunis Interamnae. Pag. 243
Cives et banderarii electi ad scrutinandum et videndum cum domino potestate omnia quae occursa sunt inter officiales in palatio etc.
Domini priores eligerunt ser Ugolinum domini Francisci sindicum ad sindicandum ser Ioannem de Cassia, olim sotium militem domini potestatis, cum ser Antonio ser Ludovici eius notario. 243
Octo cives electi per priores in ambaxiatores destinandos ad magnificum dominum Ludovicum nepotem sanctissimi domini nostri papae ad civitatem Narniae ad gaudendum de rocca Narniae ab eo consecuta et de eius prosperitate. 245
4 cives et 4 banderarii electi ad expendendum pro honore faciendo magnificis dominis germano et nepoti domini nostri papae ad hanc civitatem venientibus. 245