carta 62 verso
a.1418
c.62 v pag. 118

Marmore

Cives






Bartolomeus Masci loco sui fratris



















Narni

Potestas

Banderarii

3 Settembre. Convocato Consilio coram magnifico domino locumtenente Narniae , Interamnae etc. nobili et egregio viro potestate ac spectabilibus dominis prioribus fuit propositum quod quidem malevoli et emuli civitatis armata manu stabant, faciebant cavatam ; 14 ser Paulus Colae Vecchii , Petrus Ioannes Poli Lucaroni , Ioannes Leonardi Marchi , Ioannes Bindi Sanctoritti , Matteus Picti , Petrus Laurentii Alexii , Ioannes magistri Gilii , Petrus Iacobi Petri et alii solverentur.
8 SettembrisSer Ioannes Colae Laurini alias ser Ioannes Potentiae fuit electus ambassiator ad dominum locumtenentem ad impetrandum auxilium super facto Marmorum et aliarum rerum etc. 17
Priores et retroscripti deputati ad faciendum novum sacculum regiminis ordinaverunt infrascritta capitula, videlicet: quod mittantur priores et notarii banchae; quod durent pro tribus annis ad minus; priores sint sex et durent uno mense; item quod quilibet priorum et banderarius et de numero 24 civium, tamen electus quam eligendus, sive addendus, debeat infra tres dies dedisse mihi cancellario in scriptis tria nomina hominum civium Interamnae insacculandorum pro prioribus vel notariis; et elegerunt infrascrittos qui esse debeant de numero 24 de Consilio cum auctoritate consueta, videlicet: 19
Dominus Ioannes Petri legum doctor, ser Gabriel Masci sindicatores potestatis cum ser Antonio Lucae Lilli notario. 20
In Consilio priorum, banderariorum et civium notabilium, consulente domino Ioanne Petri De Floribus, fuit statutum quod sit ostiliter eundum ad cavatam Marmorum et quilibet banderarius ducat decem homines ad minus et quilibet civis quot potuerit et ducatur et requiratur qui nunc est Interamnae ut veniat cum eius comitiva et qui neglexerit solvat ducatum unum penae et debeant illuc accedere magistri lignaminis et lapidum.
Lettera di Braccio con un editto col quale comanda a tutti i luoghi che mandino le loro genti atte all'arme in aiuto de Terne. 21
Iacobus Francisci Donatutii et Lucas Simii Falsitti ambo banderarii additi cum deputatis refectionis sacculi.
novus potestas pro uno anno iuravit. 22
Viri nobiles et egregii dominus Ioannes MAZZITILLI, Bernabeus Pistachii et Ioannes Francisci Falconis ratiocinatores domini potestatis. 23