carta 8 verso
a.1387
c.8 v pag. 6

Camporeali

Bargello

Feudi

Riforma

Priores



Castellani

Orsini

, custos Sancti Ioannis, iuravit. Pro quo fideiusserunt providi viri ser Ioannes Ferrarius et ser Brancaleonus Mattii . 28
Resolutum quod futurus potestas non habeat facultatem procedendi contra illos qui commiserunt maleficia ab expulsione tyranni usque ad avventum eius, sed bariscellus habeat auctoritatem procedendi; solummodo potestati licitum sit processus initiatos et sententias latas per eundem bariscellum executioni mandare et quod eligantur duo homines pro qualibet parochia qui debeant ominia malleficia denuntiare. 30
Eligitur cultor seu exactor feudorum Papineae. 31
Petitur per licteras scriptas cardinali Manupelli in partibus Italiae legato confirmatio electionis podestariae ad formam capitulorum. 31
25 Augusti extitit querelatum in Consilio Generali per omnes cives Interamnae de modis quos tenent piores post expulsionem tyranni in faciendo p(os)tas, propositas et petitiones recipiendo et alia in consilio sine specifica forma statuti; unde ordinatum quod Consilium Generale et specialiter banderariorum sit numero centum et qui est unius non possit esse in alio consilio in quo duae partes habeant vim reformandi; ex maiori parte dominorum priorum obtentae proponantur propositae quod (capitulum) ponatur et legatur in iuramento dominorum priorum; consiliarii debeant intervenire ad consilia calceati calceis vel ocreis et non armati bergamaschio vel ense vel nomen diaboli invocare et multa alia capitula etcetera. 32
Paulus Conorini deputatus sindicus ad faciendum treguam pro uno anno futuro cum magnifico et excelso principe et cum dicto commune Spoleti et aliis seguacibus, presentibus Paulo Angeloni et Gratiolo eius filio testibus etcetera. 35