carta 89 recto
a.1435
c.89 r pag. 171

Priores

Priores

Supradicti ambassiatores, una cum dominis prioribus, deputaverunt ambasciatorem Angelum Francisci Cioli ad dominum comitem , a quo responsum habuit quod omnino quinquaginta pedites expediantur et ad ipsum mittantur.
Fuit concessa fratribus observantiae eadem die ultima aprilis facultas capiendi aliquod situm in territorio nostro pro fabricanda ecchlesia et loco et ematur etiam sumptibus nostris.
Fuit quoque facta deputatio infrascrittorum Bernabei Iacobi Pistacchi, Onufrii magistri Ioannis, Angeli Francisci Cioli et Ioannis Francisci Falconi civium per priores electorum nec non ser Ioannis ser Lucae, ser Bernardi Mattei, ser Sanctis Nicolae Petrilli et Francisci ser Ugolini banderariorum per banderarios electorum.
Nella prima carta bianca sta scritto: ser Crispoltus 1435 post Ioannem Martali De Cittadinis.
Tra le partite di detto camerlengato si trova pagato: ser Ioanni Baptistae de Corgneto cancellario Comunis, item quatuor famulis dominorum priorum, item Arcangelus Ioannis castellano Sancti Ioannis cum uno famulo e si trova riscosso a Boso Petri Marini Rubei qui percussit dominam Amiram Augustini Peculae uxorem Francisci Liberati.