carta 93 recto
a.1437
c.93 r pag. 179

1438

Priores

Banderarii

Camporeali

Potestas

Die 27 Decembris. Notificetur omnibus supradictis civibus deputati ut singuli ferant quatuor nomina imbussulandorum pro perficiendo bussulo iam incepto, alias priores perficiant propria auctoritate dictum bussulum.
Item assignantur librae centum denariorum pro anno pro salario magistri Antonii de Florentia, magistri artis metricae et geometriae quae, licet sit ultima pro volentibus mercantiam exercere, tamen, pro utilitate stagliandi et mensurandi etc. 22.
Nota civium qui fecerunt imprestantiam pro famulis mittendis Spoletum, 39, sequuntur nomina dictorum peditum inter quos legitur Nicolaus Francisci Bartolitti quartus, Montes Bartolomei de Interamna et Marcus eius regatius cum uno equo, Antonius Nicolae Miccae cum uno equo et Brunus arditus eius scutifer, gli altri sono persone ordinarie, 40.
Li castellani del cassaro si estraevano in numero di tre, 43, facevano un giuramento lunghissimo con molte condizzioni e riserve et erano del numero de banderarii.
4 Aprilis
Cristinus De Camporeali, in strata ante palatium Comunis, protestatur coram prioribus et banderariis quod, cum sit iturus Ferrariam ad videndum Alfinum fratrem suum, non potest dicto tempore bene custodiri facere roccam suam Sancti Ioannis, presertim contra vicinos ostes qui sunt in rocca spoletana et ideo non vult teneri ad aliquod damnum etc.
45
In Cerna 8 Aprilis. Cum Talianus et Franciscus Piccininus, inimici sanctae romanae Ecchlesiae cum suis comitivis castramentati sunt in territorio Spoletino, resolvitur quod eligantur deputati ad fortificandum et claudendum formam Domini Simonis et claudendum omnia vada et introitum et exitum dictae formae et relevandum omnes passus et unus caballarius continuo revideat unde ledi possemus. 48
Ser Vannutius De Castellensibus de Montaldo novus potestas electus per reverendissimum dominum cardinalem ... iuravit die 14 Aprilis, 51. Scripserat "magnificis dominis prioribus dominis suis carissimis, servitor Vannutius De Castellensibus de Montalto", 42, a carte 12 si nomina Ser Vannutius civis cornetanus.
1.Negli originali si parla solamente di "una pallucta cerae albae" estratta a sorte dal podestà "in qua erat unus brisiolus pecudinus in quo apparuerunt descripta nomina infrascriptorum civium qui esse debent ad officium prioratus".