|
|
XII cives electi per commissarium domini legati ut cum ipsomet commissario assistant in fiendo bussulo, 53. |
Qui quidem deputati decreverunt novam bussulam priorum et reliquorum officiorum civitatis cum capitulis et ordinamentis infrascrittis
, videlicet: quod bussulum fiat pro tribus annis, in quo nulla fiat descriptio vel nominatio alicuius partis vel septae. 2° Priores durent uno tantum mensem. 3° Item quod de officio prioratus predicti fiant sex bussulae in quorum una sint recondita nomina capitum priorum, sive confaloneriorum, in secunda secundorum priorum, in tertia (
53) teriorum priorum, in ordine et sic successive usque ad sextam et de unaquaque ipsarum bussolarum singulis vicibus extrahatur unus brisciolus ubi sit scriptum nomen prioris dicto modo pro dicto mense.
Cum hoc tamen quod ordo residentiae ipsorum priorum sit talis, videlicet: quod ille (54) qui fuerit caput priorum semper resideat primus durante dicto mense eorum officii, alii autem eius consocii resideant iuxta ipsum caput priorem singulis sex diebus pro quolibet et, futuris sex diebus, ille qui erat secundus, videlicet qui residebat iuxta caput priorum, fiat ultimus, alter sequens eum fiat secundus et resideat iuxta dictum caput priorum per sex alios dies et sic successive fiat et ille qui erit secundus, ut supra, vocetur et nominetur prepositus.
Item loco vacantis seu mortui extrahatur alter ex eadem bussula. Item pena renuentium sit decem ducatorum auri. Item non possint de die abesse a
palatio ultra duos ipsorum et de nocte duo ipsorum saltem residere et dormire debeant ibi. Item habeant inter omns pro salario unius mensis florenos 24. Item cum contingerit duos de eadem domo extrahi de bussula, primus extractus tantummodo remaneat, alter remittatur
et ita observetur in extractione banderariorum et vigintiquatuor. Item pro singulis (54) sex mensibus extrahantur ad officium banderariorum vigintiquatuor populares, sine nominatione vel exceptione alicuius partis vel sortis et ita imbussolentur. Statuerunt etiam quod simili (55) modo imbussolentur officium vigintiquatuor bonorum civium dictae civitatis sine differentia partis alicuius et exerceant officium eorum ut supradictum est de banderariis et extrahantur simili modo sicut dictum est de banderariis, excepto quod isti 24 cives extrahantur pro uno anno.