carta 178 recto
a.1486
c.178 r pag. 349

Banderarii

Priores

Proventi

Cives

Priores

Calende di Maggio

Pace Ranieri
Ranieri Arronii

Priores populi pro Aprili publicati per licteras patentes domini commissarii, quo coram iuraverunt, 54
Talianus Ioannis Pauli Cicculelli fideiussit etc. 55
8 Aprilis: in Cernita, furono eletti ser Carissimo e Matteo di Luciolo oratori al papa per ottener la remission generale di tutti li delitti fin hora commessi nel passato tumulto, per rihaver le nostre entrate et uscite e si ottengano lettere di raccomandatione dal commissario. 56
Bannum de ordine commissarii quod nullus audeat facere regem Kalendis Maii, prout consuetum fuit alias fieri. 62
Die ultima Aprilis: spectabiles viri Petrus , Ioannes , Loritus et Bastianus , filii Francisci Angeli De Raneriis, etiam nomine Mattei eorum fratris, omnes maiores 25 annis (sic), cum in ultima novitate facta in civitate fuerint facti exules et exititii de eius territorio et dixtrictu, cupientes ad proprios lares redire et finire discordias hucusque contractas contra comunitatem et particulares, constituti coram reverendissimo domino commissario, reverendo patre predicatore Sancti Francisci , magnificis dominis prioribus et egregiis banderariis et pluribus aliis civibus presentibus et recipientibus sancta romana Ecchlesia et et sanctissimo domino nostro Innocentio promiserunt presentem pacificum statum ecchlesiasticum civitatis non inquietare nec conventiculam facere; insuper etiam, cum in dicta novitate praefati fuerint infamati de morte Alexandri , quam necem expresse negant et de infamatione praedicta veniam habuerunt a Mariotto fratre dicti quondam Alexandri et a domino Oddo De Nobilibus de Arrono avunculo supradicti Alexandri, qui ambo dictam excusationem admiserunt et in signum verae pacis etc., pro quibus filiis Francisci Angeli fideiusserunt Gerardus, Stefanus et Ioannes Ramundus Ugolini, Contes Simonitti et Ludovicus ser Cristofori et pro Oddo et Mariotto fideiusserunt dominus Antonius De Rusticis, Pangratius Dammi et Matteus Lucioli. Actum in orto Sanctae Mariae Gratiarum extra muros interamnenses, presentibus etc. 63