Cum
Paces et
Vespasianus et
Matteus Franciscus De Manasseis appareant cum quibusdam aliis condemnati in personis, ere et demolitione domorum in libris
domini Petri De Magalottis potestatis, quod una cum quibusdam de domo Ursina et armigeris Ursinis derobaverint nonnullos muliones oneratos armis, mantellis, pecuniis, crateribus, argenteis, tentoriis et aliis rebus etc. spectantibus ad stipendiarios interamnenses missos per Comune ad servitia sanctissimi in castra Ecchlesiae, valoris ducatorum auri circa mille, et cum reverendissimus
cardinalis Borgia legatus scripserit pro compositione et pro comune fuerint electi dominus Vincentes, dominus Alfonsus, Stefanus De Cittadinis et Fortunatus De Mazzancollis, cives, ser Franciscus Fortis, Sanctes Marcutii, Nicola Gemmeoddi et Iubilleus Busoni, banderarii, ad tractandum una cum prioribus concordiam cum dicto Pace et aliis condemnatis et consanguineis ipsorum et cum dictus Paces et fratres eius per licteras significaverunt dominis prioribus quod cuperent reduci ad patriam tamquam boni filii et fideles etc., quibus visis, ipsi deputati se contulerunt ad
ecchlesiam Sanctae Mariae Gratiarum ubi reperierunt duos ex dictis, videlicet Pacem et Vespasianum, cum quibus colloquium habuerunt super ipsorum bona intentione et redeuntes dicti deputati retulerunt in concione multorum civium bonum animum eorundem et tunc ipsi octo deputati cum aliis civibus et banderariis se contulerunt ad
portam Subtus ubi reperierunt dictos Pacem et Vespasianum, quos obsculati fuerunt, eosdem reducentes ad patriam et ad palatium dominorum priorum, in quorum presentia iides promittentes etiam pro Matteo Francisco eorum fratre, promiserunt fidelitatem et obedientiam etc. et ex adverso priores supradictam eorum condemnationem annullaverunt etc.
43