Die 21 Iunii 1514: Paulus et
Hieronimus Philippi De Mazzancollis ratificant pacem factam per
Galienum De Mazzancollis heri cum
Prospero et
Oratio De Galeanis stante omicidium per ipsum Paulum perpetratum in personam quondam
Valerii De Galeanis, pro quibus fideiusserunt Ioannes Montis et Pompeius Lancillotti, cum condictione quod Paulus quando rediet ab exilio non valeat intrare in strada quae vadit domum ipsorum De Galeanis, recedendo a strada magistra, attento quae strata est a domo ipsorum, videlicet a cantone
Sancti Egidii usque ad domum
domini Tullii et ad domum Paulae Angelotii usque ad domum Hieronimi Buctifoco ac etiam circum circa domum filiorum
magistri Marini supradicti. Actum in domo dictorum De Mazzancollis in regione
Sanctae Crucis, presentibus Ectore Costantii Montis, Bastiano De Raneriis, Paradiso De Paradisis, Toma Ciccantonii et Conforzio Contessae.