carta 69 recto
a.1415
c.69 r pag. 131
PETRUS PAULUS ser SEBASTIANI DE TARANO novus cancellarius per Comune electus pro sex mensibus iuravit
die primo Settembris 1415.
Die 8. In Consilio Generali in sala domini Ludovici de Gualdo Captaneorum potestatis proponitur quod ablatae sunt 24 belluae bovinae et alia animalia in nostro territorio per gentes armigeras Tartagliae de Lavello sub cuius tutela nostrum Comune moratur.
Cives Banderarii
Electio die X Settembris super facto Marmorum pro Reatinis.
Qui deputati die 14 deliberaverunt, consulente domino Andrea De Castello milite, quod, ad conservandam amicitiam
Reatinorum
, factum cavatae Marmorum determinetur per manus magnificorum dominorum Berardi de Camereno et Nicolai De Trinciis de Fulgineo cum peritia magistrorum qui dicant si vere haec cavata possit esse causa novae discordiae.
Sed die 15, coadunato consilio proponitur
petitio Reatinorum
, scilicet Andreae Alfani et Priorum Reatis petentium per licteras dari sibi ultima resolutio
huius cavae
, qua de causa Angelellus Marinutii dixit mittendos fore quinquaginta famulos ad stipendia nostri Comunis ad Montem Sancti Angeli pro uno mense futuro, ne fiat haec cavata.
Die 5 Ottobris, in Cerna, consulente Bartolomeo de Interamna, resolvitur quod refirmetur presens potestas per sex menses cum adiunta quinquaginta ducatorum, cum pacto quod secum ducat collateralem dominum Ioannem de Fulgineo, prout alias fuit resolutum per manus ser Francisci alias Sforza , olim cancellarii Comunis Intermanae.
Item, super transitu grani quod in sui subsidium facit portare de de Narnea , cui imminet de presenti periculum guerrae, fiat gratia et non solvat rigorose passum dicti sui grani et hoc ob amorem et benemerita dicti Berardi
13 Ottobris Ursus De Ursinis, dominus Montis Rotundi querit et debet infallibiliter per nostram civitatem equitare, ideo ponuntur duo caballarii, videlicet: unus ad portam Superiorem et alter ad portam Subtus.
socius et procurator magnifici et potentis capitanei Tartagliae de Lavello quietavit Petrutium Ioannis Magnafavae alias Pasci sindicum interamnensem de centum ducatis auri sibi debitis etc.
16 Ottobre. Fu spedito un cavallaro al capitan Tartaglia suddetto notificandogli la cavalcata di Orso da Monterotondo già arrivata et un altro cavallaro a Nicolò Trinci a Foligno, che altre volte si era offerto volerci difendere.