carta 82 recto
a.1431
c.82 r pag. 157

Cesi
Impresa
di Cesi

Frisoni

Castelli

Giocosi

quae nullus eorum potest trascendere sub pena predicta. Confines filiorum Castellani sunt: Petronum Sancti Cristofori, domus ser Petri ser Riccardi, iuxta splatium Sancti Petri Fabrorum usque ad flumen. Confines Brunocti sunt: domus Philippi Petri Lucae usque ad Petronum Sancti Cristofori. Confines Angelelli et suorum sunt: a porta Sancti Angeli usque ad Portam Sextinam per directum. Confines Cristini sunt: Petronum Sancti Cristofori ad porticellam murorum veterum ad Petram Rubeam et Platea Sanctae Mariae ad portam Subtus, 23, 24.
Ultimo Februarii, in Cerna de nocte fuit propositum quod Antoniatius de Cesis venerat deliberatus mittendi in manibus Comunis Interamnae Roccam de Cesis et turrionem cum conditione quod dictum Comune manuteneret et gubernaret castrum illud bene et fideliter ad honorem sanctae matris Ecclesiae et ipsum defendere ab omni contrarietate et quod filii ser Andreae Chitani de Cesis nunquam possent dictum castrum reintrare de comuni partium voluntate, quae omnia observanda petiit sibi promitti per ser Galienum , Bernardum Pistacchii , Petrum Simonis, Angelum Miccianillum et , qui omnia observare promiserunt et in cerna fuit omne acceptatum cum intentione omnia notificandi Sacro Collegio, 28.
Die prima martii, visa inclinatione dicti Antoniatii et certorum aliorum Cesanorum vivendi una nobiscum et dictum turrionem consignandi, Cerna dedit prioribus et banderariis facultatem eligendi centum homines mittendos ad dictum castrum, 30.
Die 2 Maii (sic), in Cerna, pro minorandis expensis dictorum centum hominum, spectabilis vir Barnabeus Pistacchi dixit quod illi cives capitulantes cum Antoniatio vadant ad castrum Cesarum et dent ordinem ut Interamnates omnes redeant, exceptis illis qui custodiunt roccam et turrionem, ad hoc ne aliqua questio cum Cesanis oriatur et illi de Cesis scribant Sacro Collegio quod gesta Interamnatum tendunt ad honorem tantum sanctae matris Ecclesiae et sigillum Comunis fuit expeditum versus dictum castrum ad hoc ut illi quinque cives nostri electi, si volunt capitulare cum Cesanis, possint capitula signare etc., 30.
Die 4 Martii, Sedente Eugenio IV, Cerna iussit deputare unum castellanum cum 4 paghis in Rocca Cesarum et alterum cum 3 paghis in turrione cum salario duorum florenorum pro quolibet mense.
Bartolomeus de Interamna et dixerunt heredes domini Andreae et Angelelli obligandos fore ad pacem seu saltim ad longam treguam et dandum esse salvum conductum ut possit sicure stare in domo sua non excedendo confines sibi statuendos, 32-33.
Die 10 Martii. Super breve domini nostri papae continens quod mittantur decem homines bene in puncto ad custodiam palatii sanctitatis suae ad Urbem, spectabilis vir ser Cristoforus dixit quod destinentur sex banderarii et totidem cives pro dicta expeditione et eligantur tres ambassiatores et supplicetur dominus episcopus noster ut cum eis accedat ad pedes sanctissimi domini nostri pro necessitatibus Comunis. Qui quidem ambassiatores fuerunt spectabiles viri ser Galienus Palmerii, Angelus Francisci Cioli et Paulantonius Catalutii, 35.
Sex hebrei taxati de florenis quatuordecim et boloneni 62 inter omnes pro emendo pallio bravii. 35.
Donantur 4 lapides existentes in platea fratribus Sancti Petri pro fabrica eorum campanilis, 37
.
Leguntur nomina sexaginta sex ominum includendorum in bussulo castellanorum roccarum, 38.
Extrauntur de bussulo quatuor castellani Collis Lunae, quatuor rocchae Cesarum, tres rocchae Sancti Angeli et tre pro rocca Sancti Ioannis pro futuro mense Aprilis, qui omnes sunt de ordine banderariorum, 39
In cerna nobilis vir dixit quod rogetur Ursellus , novus castellanus Collis Lunae per dominum nostrum papam electus, ut pro amore ipsius civitatis sibi placeat stare in dicta rocca una cum illis tractis de bussulo et post hec destinentur ambassiatores ad sanctissimum dominum nostrum super facto capitulorum iam factorum, qui ambassiatores fuerunt ser Petrus Laurini et Ioannes Cristofori, 42.