carta 82 verso
a.1431
c.82 v pag. 158

Priores

Banderarii

Cinaldeschi

Giocosi

signum

Inter consules extractos dicta die leguntur Paulus Mattioli , Fustinus Pauli Caroli mercatorum, Ioannes Sinibaldi , Ioannes Angeli Pulceinculo laboratorum, Amatutius de Perticaria muratorum, Andreas Arzicolli fabrorum, Andreas Capotii calzolariorum, Ioannes Palmerii , Matteus ser Marini lanariorum, ser Onufrius Petri Mattei notarius. 46
Item sunt extracti de bussula 4 castellani pro rocca Cesarum, 3 pro Colleluna, 3 pro Sancto Angelo et duo pro Sancto Ioanne, inter quos est Ioannes Angeli Antonii Ioannutii. 46
In Cerna, die 3 Maii super ambasciata recepta per cancellarium castellanorum Narniae requirentium an velimus cum ipsis amicabiliter vivere vel ne, statuerunt omnia notificari debere sanctissimo domino nostro et rescribi interim dictis castellanis quod volumus procedere de voluntate principis tantum. 48
Fu nel consiglio antecedente stabilito di eleggere 4 capitani e deputati a procedere a tutte le cose necessarie assieme con li priori di mese in mese e furono per il mese di maggio eletti Bernardo di Pistacchio et Angelo di Francesco di Ciolo cittadini, Giovanni di Falcone e Giovanni di Cristoforo banderarii. 47
Che si comprino alcune lance che sono venute in Terni per servizio del publico. 49
5 Maii Novus commissarius sanctissimi domini nostri de proximo venturus petiit aliquos homines pro scorta, quorum expeditio fuit commissa prioribus et 4 capitaneis iam electis pro presenti mense. 50 Sequitur registrum bullae, videlicet: Eugenius episcopus etc., dilecto filio Nicolao De Spatarinis plebano plebis Glemonae Aquilensis diocesis in Assisinatensi, Narniensi et Interamnensi, nec non in Arnulforum territoriis, commissario salubriter gubernando et alia faciendo quae tibi de iure videbuntur, penas in rebelles statuendo, de quo officio fideliter exercendo in manibus dilecti filii Francisci de Condelmaro notarii et venerabilis camerarii nostri prestes iuramentum. 51
21 Maii fuerunt presentatae per licterae domini Ioannis De Vitelleschiis episcopi Racanatensis continentes quod in reversione dicti ser Victorii ad Urbem mittatur ambasciator ad ipsum dominum Ioannem qui curabit super expeditione capitulorum destinatorum ad pedes sanctissimi domini nostri, super quibus omnibus fuit data commissio prioribus et duobus capitaneis et duobus banderariis. 60
L'ultimi giorni di maggio fu risoluto in Cerna che nessuno andasse a meter fuora di Terni senza licenza de 4 deputati e che per meglio custodire il castello di Cesi si mandassero a quella volta fino a 25 huomini esperti, tra' quali vi siano due cavallari e questi venghino comandati da persona esperta et attiva. 66
Priores et banderarii elegerunt duos cives et duos banderarios in capitaneos pro mense iunii pro urgentiis occurendis, scilicet Hectorem Palmerii, ser Matteus Perotti, Arcangelum ser Francisci et Ioannem Nicolai Vasarii. Al margine dice: electio civium regentium de mense Iunii. 67
Et ego
Ioannes Merli de Ferrazzolis de Pileo notarius et cancellarius
de omnibus rogatus sum etc.
1.Nominativo abraso negli originali