Memoria tumultus: notandum est ut res memoranda omni aevo transeat in exemplum qualiter
die 4 mensis Iulii 1477 cum
dominus Franciscus De Colotiis de Exio aetatis iuvenis et parum gravis, auditor
domini Achillis Mariscotti de Calvis de Bononia episcopi Cerviensis, Reate, Interamnis etc. gubernatoris, eundem gubernatorem sollicitasset contra aliquot iuvenes Interamnenses qui contra ipsum auditorem excessum quendam commiserant, ipseque gubernator parum prudenter ab urbe Reatina cum maxima comitiva peditum armatorum se contulit Interamnam
die 3 Iulii et persuasionibus et praecibus dominorum priorum, banderariorum et nonnullorum civium pro illa die acquievit, excepto quod per stradas publicas civitatis cum dictis peditibus armatis accessit, quaerens dictos iuvenes qui illud contra suum auditorem commiserant. Semper armatus lorica, ense et squarcina praeter onestatem episcopalem incedebat cum dicto suo auditore armato corazzina, celatura, ronca et ense,
sequenti autem die, que fuit quarta omissis nonnullis rebus, operibus et verbis, quae carta non sufficeret, dictus gubernator circa horam vigesimam secundam exivit armatum cum dicto suo auditore, familia et aliis peditibus armatis corazzinis, balistis, targhettis, lanceis et aliis armis in maximo numero de domo suae residentiae, que est domus quondam domini Ioannis De Mazzancollis, et venit versus plateam et
ecchlesiam Sancti Egidii insequens quosdam iuvenes fugientes versus domus
, volens illos capere et statim factus est tumultus et omnes familiares et pedites relinquentes guberatorem aufugerunt et gubernator aufugit in
ospitium Coronae et in ipso tumultu fuerunt interfecti isti octo, videlicet:
qui fuit primus interfectus et ante domum